monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 3, 2
CESTI PII narratio. Quid agam? exponam, quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? ista quia probavi, damnata est'; quid postea accessit, quod illam virginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem, quia perire non potuit: ita lex de sacerdote impura in iudicio quaeri voluit, de iudicibus in supplicio? ampliatur a iudicibus in poenam? postulat, ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit; non putas legem cavisse, ut perires, quae cavit, quemadmodum perires? Exoremus te, mulier, ut iterum absolvaris? Aut tu sacerdotium violasti aut hi sacerdotem. Male de diis existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Lata est sententia, pronuntiatum est, damnata es; interrogo te hoc loco, mulier, responde mihi: sunt dii?